라틴어 문장 검색

Carletonius, eques Anglicus, Canadae Gubernator, ad Ticonderogam recuperandam animum intendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.16)
Mille hominum de exercitu Americano Cantabrigiae tunc temporis apud Novanglos considente, a Washingtonio ad Canadam pacandam missi Hicce manipulus tribuno legionis Arnoldio datus, qui copias itinere nondum tentato per deserta duxit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.33)
Interea tribunus legionis Arnoldius nihilo secius alteram oppidi partem acerrime adoriebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.64)
- Octoginata legiones conscribi a Congressu decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.4)
" Quatuordecim diebus, postquam literae istae Washingtonii ad Senatum scriptae erant, octoginta legiones, quae per bellum totum stipendia mererentur, conscribi et in unum cogi, a Congressu decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.26)
Sub hoc tempus, propugnaculum Washingtonium expugnatum, praesidiumque, quod ex amplius duobus hominum millibus constabat, una cum legionis tribuno Magaw, a Britannis captum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.24)
Diffidens, at non desperans, tribunum legionis Reed sic compellasse dicitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.57)
" Cui legionis tribunus Reed respondisse fertur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.59)
Legiones duae Ticonderoga sese recipere, et cum Washingtonio agmen conjungere jam dudum jubebantur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.77)
Tribunus legionis Reed, ad Livingstonium Novae Caesareae gubernatorem, qui militiae Neo Caesareae evocationem sedulo suaderet, item a Washingtonio missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.12)
Tunc praefectorum concilio militari habito, in quo praeliari, Philadelphiamque, si fieri potuit, incolumem servare, decretum, Princetoniam summo mane pervenit, tresque legiones Britannicas ibi positas procul dubio oppresserat, ni manipulus, qui iter Trentoniam versus tunc temporis faciebat, Americanos conspicatus, nuncios qui commilitones ea de re certiores facerent, praemisisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.47)
Legionum una, quam Mawhood, tribunus Anglicus ductabat, Americanorum multitudine interrita, adversarios sicis praefixis adeo acriter adorti, ut Washingtonii ordines penitus, et ubique, perturbarentur, et ad locum vulgariter Maidenhead nuncupatum, incolumes fere ad unum perrexere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.54)
Aliae legiones duae, sine mora, aut incommodo ullo Brunsvicum pervenere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.55)
Eodem fere tempore, Gulielmus Howe, eques Britannus, imperio militari sese abdicavit, Britanniamque est reversus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.53)
Henricus Clintonius, eques quoque Britannus, qui ei successerat, vix ad munia obeunda sese accinxit, cum Philadelphiam vacuefacere jussus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION