라틴어 문장 검색

igitur non patrum magis quam plebis studiis Caeso Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 531:1)
nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 53:2)
decembri mense summo patrum studio L. Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur, qui magistratum statim occiperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 209:2)
maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 624:1)
et haec vaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 700:3)
et quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis aperte petentium novem tribunorum alii candidati tribus non explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 715:1)
adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 99:1)
apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 273:2)
maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis devexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 573:2)
obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 61:1)
pauci rei publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 101:2)
urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 277:1)
eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 354:1)
Iuno regina transvecta a Veiis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 555:2)
eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION