라틴어 문장 검색

ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis, vectigales habendo regionis eius urbes, obtinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 188:1)
tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 200:2)
inde consul, ut qui iam ad hostes perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 229:1)
postero die ad Gordium pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 233:1)
consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 276:1)
ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 295:2)
iugulati praecisum caput ipsa involutum veste ferens ad virum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 303:1)
Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 321:3)
in cornibus Galli diutius steterunt quia serius ad eos perventum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 335:1)
cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, Romani nocte per arcem quam Cyneatidem vocant - nam urbs in mare devexa in occidentem vergit - muro superato in forum pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 362:2)
ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 445:2)
ne navigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam in stipendium aut legatos aut obsides portabit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 458:1)
quo profectus est ab Lysimachia die ad amnem Melana quem vocant, inde postero die Cypsela pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 491:1)
eo die ad Hebrum flumen perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 506:1)
per Abderitarum agrum Neapolim perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 512:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION