라틴어 문장 검색

postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 230:1)
propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque communitis ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 234:1)
ea aegre patiens Gracchus,cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet - pugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbat - neque clam inportandi spes esset, farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 249:1)
tuM refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 329:1)
decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 358:1)
his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias, et transito amne cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 360:1)
captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 522:1)
dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una, ex iis quae Romam missae erant, ex cursu refugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 530:1)
sed occurrebat animis quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 646:2)
L. Atilio praefecto praesidii quique cum eo milites Romani erant clam in portum deductis atque impositis in navis, ut Regium deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea condicione ut foedus extemplo aequis legibus fieret in urbem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 10:1)
classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa paravimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 107:1)
eas primo quoque tempore consules scribere iussi et classem parare, ut cum eis navibus quae pro Calabriae litoribus in statione essent, centum quinquaginta longarum classis navium eo anno expleretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 144:1)
tum primum est factum ut classis Romana sociis navalibus privata inpensa paratis conpleretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 148:2)
postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 182:1)
quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 212:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION