라틴어 문장 검색

ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:1)
proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 131:3)
maiore inde mole Sabini bellum parabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 170:1)
non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 203:2)
rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 234:2)
ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:4)
fremebant se foris pro libertate et imperio dimicantes domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 241:1)
alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 325:1)
ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 390:1)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 482:2)
at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 515:2)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 591:1)
non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 683:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION