라틴어 문장 검색

Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 15:1)
Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nisi profuturum, nihil discet quod nescisse rectius fuerit, nec minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:3)
Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel cum tardissime octava, saepe sexta.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 8:2)
Post cibum saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat - aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 10:1)
Nam fuit multiplex, actaque est saepius cum magna varietate.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 2:1)
Nam possessor prior saepius vendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 6:2)
Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionis attulerit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 1:1)
Ita saepius digni quam gratiosi praevalebant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 6:3)
Saepe tibi dico inesse vim Regulo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 1:1)
Amas Egnatium Marcellinum atque etiam mihi saepe commendas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 1:1)
Est enim avus, et quidem ex Saturio Firmo, quem diliges ut ego si ut ego propius inspexeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 3:4)
Neque enim verebar ne laboriosum esset legenti tibi, quod visenti non fuisset, praesertim cum interquiescere, si liberet, depositaque epistula quasi residere saepius posses.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:2)
multi hoc me saepe monuerunt et ego volo, non quia commode facturum esse confidam - id enim temere credas nisi expertus -, sed quia mihi pulchrum in primis videtur non pati occidere, quibus aeternitas debeatur, aliorumque famam cum sua extendere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 1:2)
hanc saepius ossa musculi nervi, illam tori quidam et quasi iubae decent;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:1)
sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, aspernatur expulsisque virtutibus aliis pietatis est totus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION