라틴어 문장 검색

ex eo casu iuveniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장69)
Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장11)
Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur (III, IV).
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장38)
Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori vel valetudini convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장12)
Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장3)
Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet vim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장11)
non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장15)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime . . . conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장18)
qui quando primum dari debeat, quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장26)
Sed qui quaestui serviunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장48)
ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est visurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장50)
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΊΣΜΟΥΣnominabant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장52)
Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장67)
At si continuatur febris neque levior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장17)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION