라틴어 문장 검색

Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장140)
Id vehemens ad sanguinem subprimendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장141)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장144)
Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장146)
adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장150)
Ea timeri potest, ubi laesum est vel os vel nervus vel cartilago vel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장151)
Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장152)
Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장157)
Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus volnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장165)
Ne linamentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장167)
multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum vulneri est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장218)
Deinde, ubi sanguis emissus novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장320)
— In eiusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장345)
si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장13)
Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION