라틴어 문장 검색

Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 463:3)
obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 478:2)
darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 483:1)
itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 527:1)
neque immemor eius, quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 529:1)
tum Fabia gens senatum adiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 538:1)
Consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum exspectantes steterant, domum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 540:2)
Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 545:1)
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:2)
Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 582:2)
L. Aemilius et Opiter Verginius consulatum ineunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:1)
conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 613:1)
dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:1)
Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui sed senatum consuli deesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 636:1)
cum duci tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus rediit, sibi parentem alteri exercitui dominum datum ab senatu memorans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 662:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION