라틴어 문장 검색

Exhinc Odo rex adunato exercitu iter arripuit quasi Atrebatis venturus, re autem vera Flandris petiturus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:3)
Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:1)
Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:6)
Per idem tempus Teutboldus Lingonicae urbis episcopus excecatus est a Manasse Richardi dilecto.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:12)
Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:5)
Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:8)
A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:3)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)
Post haec rex Karolus cum exercitu parvo Nortmannis a praeda revertentibus in pago Vitmau iuxta quandam . . .
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:5)
Karolus vero rex aestivo tempore super Hisam adunato exercitu resedit tractaturus, quid agerent de suis inimicis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:1)
Perrexit domnus rex cum exercitu in Pannoniam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 10:2)
et rex mense Novembrio mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit, positis castris apud Wisuram fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:5)
Ludewicus imperator direxit suum exercitum contra Sclavos, et adiuvante Deo victores extiterunt, et legati Grecorum venerunt ad imperatorem pacem confirmandam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 35:2)
Perrexit rex cum exercitu partibus Brittanniae, eam vastavit et reversus est in pace.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 43:2)
Congregato exercitu suo festinus perrexit ad Suessiones patremque suum de claustris liberavit atque Iudith de custodia revocavit, direxeruntque aciem contra Mahtfridum atque Landbertum, principes Lotharii consules, ut eos vinctos ad se adducerent aut etiam gladio detruncarent.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION