라틴어 문장 검색

Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:1)
Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 8:1)
Populabundus, inquit, agros ad oppidum pervenit, quod scilicet significat cum agros popularetur, non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, cum populantem ageret vel cum imitaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 8:2)
Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 1:1)
Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat Περι` Πολυπραγμοσύνησ, percontanti cuipiam qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem de qua scriptum fuit dicturi, haesimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 3:1)
Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me esse, si dicerem librum scriptum De Negotiositate, aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 4:1)
Nihil erat prorsus quod aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti multiiuga dicimus et multicolora et multiformia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 5:1)
Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri mihi significari eam rem posse uno nomine, et idcirco iuncta oratione quid vellet Graecum id verbum parabam dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 7:1)
Tum ille opicus, verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus, Hortatur, inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate, nomenque ipsius virtutis de qua locuturus esset libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 8:1)
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)
Sed enim M. Cato in oratione, quam De Praeda Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:1)
Ea verba, quoniam nobis inpense placuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:2)
Verba sunt Sabini ex libro luris Civilis secundo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION