라틴어 문장 검색

quippe a Volscis timentibus ne interim exercitus ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 327:1)
itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 328:1)
in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu facerent, misere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 346:2)
reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:4)
quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 58:1)
tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit, quem nunc inquit Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 84:1)
Manlio consulibus primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 110:2)
se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:3)
si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 132:3)
multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captivorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:4)
populus in eos qui missi Romam erant mitior fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 192:1)
legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:4)
consul non ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 247:1)
et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 279:2)
quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION