라틴어 문장 검색

inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter viam sunt, setiam, Coram, Lavinium praemisit, ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 113:1)
postero die praeter Cales in agrum Sidicinum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 117:1)
ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum via Latina ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 117:2)
inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 118:1)
minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res, magna illa quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parva autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 145:1)
ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 151:1)
namque per Samnium Apuliamque et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 156:1)
profectus trans Volturnum perussit Calenum agrum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 184:3)
De urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:1)
nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:3)
ager omnis et tecta publica populi Romani facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 228:2)
profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostis passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 279:1)
moerico Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 302:1)
id M. Cornelio mandatum ut, ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 303:1)
et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 305:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION