라틴어 문장 검색

Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inritantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.3)
Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.25)
Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam periculosas quam indixisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.23)
diues me semper contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.29)
Numquam solues fratrem?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.16)
Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.13)
numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.38)
Si mortem optaueris hodie, facies quod numquam factum est:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.24)
Numquam fiet ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum, quam quod pro Miltiade alligatus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.31)
Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.2)
distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.12)
dixit HATERIVS quibusdam querentibus quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret, numquam magnas mercedes accipere eos qui hermeneumata docent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.35)
Mihi cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.30)
Honores patre meo uiuo numquam petiuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.17)
Numquam unius malo publica fama corrumpitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.48)

SEARCH

MENU NAVIGATION