라틴어 문장 검색

haec ad regem Gothorum charta videbatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos supra Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias dividi debere confirmans, et in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido verecundiam inferrent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:2)
erant quidem in senatu plerique opibus culti genere sublimes, aetate graves consilio utiles, dignitate elati dignatione communes, sed servata pace reliquorum duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus et Caecina Basilius, prae ceteris conspiciebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 2:2)
his adicitur quod, cum inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 2:1)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
qua industria viri ac temperantia inspecta ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summotenus vita ceteris talis publicaretur, ad quam sequendam praeter habitum, quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostra professionis homines utilissime incitarentur, quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 5:1)
regulorum autem sociorumque comitantum forma et in pace terribilis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:1)
hi sunt, quorum laudari audis in otio occupationes in pace praedas, inter arma fugas inter vina victorias, hi sunt, qui causas morantur adhibiti impediunt praetermissa fastidiunt admoniti obhviscuntur locupletati, hi sunt, qui emunt lites vendunt inter-cessiones, deputant arbitros iudicanda dictant dictata convellunt, attrahunt litigaturos protrahunt audiendos, trahunt addictos retrahunt transigentes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 2:1)
erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 2:1)
igitur, quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas igne sensuum, fonte verborum, qui viderim Modaharium, civem Gothum, haereseos Arianae iacula vibrantem quo tu spiritualium testimoniorum mucrone confoderis, servata ceterorum tam reverentia quam pace pontificum non iniuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas caulas istius aetatis 1 lupus, qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu necdum intellecti dentis arrodat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 2:1)
per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere laeta et tristia sustinere, siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status, cuius, ut fama confirmat misera minus 2 fuit sub bello quam sub pace condicio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:2)
propter huius tam 1 inclitae pacis expectationem avulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus, crebro per ignorantiam venenatis graminibus infecti, quae indiscretis foliis sucisque viridantia saepe manus fame concolor legit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 3:2)
vobis primum pax quamquam principe absente non solum tractata reseratur, verum etiam tractanda committitur, veniabilis sit, quaesumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cui convicii invidiam dolor eripit, parum in commune consulitis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:2)
nam ita ex his pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam, ut nos in antistite consecrando non utilitatem velint eligere sed aetatem, tamquam diu potius quam bene vivere debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum pro omnium gratiarum privilegio decoramento lenocinamento.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION