라틴어 문장 검색

secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iuraverunt redituros rebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 224:1)
facere et parare eam difficile atque arduum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 286:2)
illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 306:1)
iam mercennariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 315:1)
inde clam nocte Herbesum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 381:2)
itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 473:1)
dedit, militesque intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 495:1)
deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 508:1)
M. Valerius duorum milium praesidio relicto praepositoque eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naves militum capere non poterant in onerarias inpositis altero die Oricum pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 510:1)
P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 529:1)
in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 569:1)
parata omnia atque instructa sese habiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 586:3)
qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 112:1)
fossa ingens ducta, et vallum intra eam erigitur, modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Romanos possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 155:2)
paucosque post dies classis instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 167:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION