라틴어 문장 검색

clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, metum iniciendum ratus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 205:1)
consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 254:1)
nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 255:2)
non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 279:1)
ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:2)
apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo, tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 549:1)
ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 18:1)
cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:1)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 140:1)
adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 170:2)
recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:1)
magno cum periculo suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 248:1)
iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum, incerti morando an veniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 253:1)
patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 257:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION