라틴어 문장 검색

Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 4:5)
non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo," qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesiit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 51:3)
Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 88:5)
proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam.
(세네카, 행복론, Liber II 3:4)
Qui excusant et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum voluisse.
(세네카, 행복론, Liber II 48:3)
Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent.
(세네카, 행복론, Liber II 79:1)
Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere ;
(세네카, 행복론, Liber II 101:1)
Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, eam refert.
(세네카, 행복론, Liber II 105:4)
Quomodo gratus esse quisquam adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit praesentium totus ac futurorum ?
(세네카, 행복론, Liber III 18:4)
est, qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei, per quem honestior.
(세네카, 행복론, Liber III 52:3)
Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur.
(세네카, 행복론, Liber III 59:3)
Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ?
(세네카, 행복론, Liber III 77:1)
Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria ;
(세네카, 행복론, Liber III 79:2)
beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare) ;
(세네카, 행복론, Liber III 79:3)
Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci.
(세네카, 행복론, Liber III 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION