라틴어 문장 검색

iam vero in Graecia multos habent ex hominibus deos, Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam quae fuit Ino et eius Palaemonem filium cuncta Graecia - Herculem Aesculapium Tyndaridas Romulum nostrum aliosque compluris, quos quasi novos et adscripticios cives in caelum receptos putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:6)
Cum fruges Cererem vinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum credat esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:2)
ergo etiam Orcus frater eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum Cerberus di putandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:11)
Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:1)
solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:1)
ergo imbres nimbi procellae turbines dei putandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:9)
quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen quod non possis una littera explicare unde ductum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:7)
de quibus si vobis videtur accuratius disserendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:3)
inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:16)
atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 78:2)
sed non audebitis, non enim ignoro quanti eius nomen putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 79:5)
Dies deficiat si velim numerare quibus bonis male evenerit, nec minus si commemorem quibus improbis optime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:1)
esse enim stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:3)
ut enim nec domus nec res publica ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia peccatis, sic mundi divina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum et malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 86:3)
at vero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION