라틴어 문장 검색

hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
Trimalchio, lautissimus homo, horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat, quantum de vita perdiderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:8)
vendidit enim vinum, quanti ipse voluit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:13)
Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:9)
Quantum quisque timet, tantum fugit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:17)
O quanta species, inquit, cerebrum non habet!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpis ad personam tragicam.2)
qui nunc demum intellego Utilia mihi quam fuerint quae despexeram, Et quae laudaram quantum luctus habuerint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.7)
Quantum decoris corpore et vultu geris!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.4)
[Hac re probatur quantum ingenium valet;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.8)
Quantae putatis esse vos dementiae, Qui capita vestra non dubitatis credere, Cui calceandos nemo commisit pedes?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.6)
Heu quanta nobis instat pernicies!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae metuentes taurorum proelia.3)
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.17)
Tollere haec aranea Quantum est laboris?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.17)
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere, Et otiosum largo satiari cibo?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.14)
Iaces indigno quanta res inquit loco!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pullus ad margaritam.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION