라틴어 문장 검색

Scylla redit (neque enim medio se credere ponto audet) et aut bibula sine vestibus errat harena, aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 79:2)
Quae postquam rediit, alium me corpore toto ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:21)
Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra moenia deseruit, laeva de parte canori Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus undis, litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae intrat, et ut manes veniat per Averna paternos, orat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:1)
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus pocula, conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:2)
Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis bracchia sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:5)
Sex illam noctes, tetidem redeuntia solis lumina viderunt inopem somnique cibique per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:4)
Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine movit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:4)
Hinc ubi legati rediere, negata ferentes arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris parte datur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:1)
Ille etiam picta redimitus tempora mitra, innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulavit anum cultosque intravit in hortos pomaque mirata est "tanto" que "potentior!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 76:2)
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:1)
Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:6)
Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes adpropera!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:8)
Quem vobis indicat augur, si Romam intrarit, famularia iura daturum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 48:5)
At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu, cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:5)
Iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION