라틴어 문장 검색

quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:3)
nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:4)
Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장3)
sed cum ex eo, quia quasi committeret contra legem 'quo quis iudicio circumveniretur,' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:4)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:1)
M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 3:2)
itaque in iudicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:2)
idque cum saepe alias turn apud centumviros in M'. Curi causa cognitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:3)
etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex eis rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:1)
Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:6)
horum aetati prope coniunctus L. Gellius non tam vendibilis orator, quamvis nescires quid ei deesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 2:1)
qui cum partiretur tecum causas, - saepe enim interfui - perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:4)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION