라틴어 문장 검색

et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:5)
ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:7)
atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:10)
ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:1)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:3)
cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes esse volumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:6)
atque hoc praeceptum, quod de dolore datur, patet latius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:1)
omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:2)
sed quoniam de dolore loquimur, illa omittamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:5)
Ad ferendum igitur dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto pectore, ut dicitur, cogitare, quam id honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:6)
haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:5)
e quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:4)
nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:5)
malum est igitur dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION