라틴어 문장 검색

Imperator itaque cognoscens ducis constantiam, eumque ad suam praesentiam invitari non posse, iterato moleste accepit, et hordeum et pisces ad vendendum subtraxit, deinde panis alimentum, ut vel sic coactus dux imperatoris praesentiam non recusaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 24:1)
Tatinus vero truncatae naris, familiaris imperatoris, consilio majorum exercitus satisfaciens, precibus illorum, suscepta utrinque fide et reddita, apud Christianos proceres pro eis [0433C] intercessit, hac conditione ut ab urbe incolumes exeant, et in imperatoris deditionem veniant, cum uxore Solymani nobilissima, quae nuper capta, in custodia principum Francorum habebatur cum duobus filiis suis tenellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:2)
Tunc domnus imperator misericordia motus, non gaudens cupiditatis eorum promissa, sed de illorum dolens malitia, elegit strenuis et nobilissimis viris, Hotone de finibus Bergomensis, Oschis et Gariardus episcopis, et confortavit eos domnus imperator et dixit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 146)
et saepenumero dixisse fertur, " Quum Americanos exercitum scripsisse, et arma, pro salute et libertate, cepisse, a Gallis cognitum fuerit, Gallos (quamvis fortuna dulci ebrii, rebusque secundis elati,) bellum et certamen omne cum Americanis illico detrectaturos esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.51)
» Petrus, hac audita domini imperatoris legatione pacifica, non modicum gavisus et prae gaudio lacrymatus, gratias Deo retulit, qui, post nimiam et severam correptionem, nec immeritam, sibi suisque dedit gratiam in conspectu tam magnifici et nominatissimi imperatoris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:9)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
Sic vero imperatore ac duce perfectae fidei et amicitiae vinculo insolubili innodatis, a tempore Dominicae Incarnationis, quo haec concordia contigit, usque ante paucos dies Pentecostes per singulas hebdomadas quatuor viri, aureis Byzantiis onerati, cum decem modiis monetae tartaron, de domo imperatoris duci mittebantur, quibus milites sustentari possent!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION