라틴어 문장 검색

transeamus igitur ad eam quaestionem, quae sequitur, an rhetorice ars sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 269:2)
quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 270:1)
quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 273:1)
quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:1)
illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit, a natura initia duxisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:1)
nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa cogebat, mitigavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:3)
fabrica sit ars;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 278:1)
casas enim primi illi sine arte fecerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 278:2)
ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse eam, antequam esset ars, confitebor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 278:5)
quo illud quoque excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod faciat qui non didicerit, dicere autem homines et qui non didicerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 279:2)
omnes enim artes aiunt habere materiam, quod est verum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 285:2)
altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 286:1)
rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 286:2)
et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 289:2)
aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum, ad quem tendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 290:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION