라틴어 문장 검색

iam Romae etiam sua infamis clades erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 94:1)
An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 132:1)
interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam aut pacem adferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 133:2)
inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 229:1)
et duae Romae additae tribus, Ufentina ac Falerna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 295:1)
consules novi, sicut superiores, Romae manserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 308:2)
suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 324:1)
ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 350:1)
omnes qui Romam deducti erant virgis in foro caesi ac securi percussi, summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 351:1)
quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 355:2)
eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 365:1)
deinde ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 369:1)
itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui graviter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Sulpicium Longum, is magistrum equitum C. Bubulcum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 411:1)
tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reverterentur Romam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 427:1)
die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 428:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION