라틴어 문장 검색

tredecim annis postquam locata erat, dedicavit M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 414:2)
movit omnes auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 484:1)
celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 61:1)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
auctore Echedemo idem missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 69:1)
defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 92:2)
quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:1)
is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 388:1)
is non solum ex facto absente se senatus consulto in supplementum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed ut novae coloniae duae in agrum qui Boiorum fuisset deducerentur, et rettulit et auctore eo patres censuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 542:1)
Manlio Volsone consulibus Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum, recipiendi Scipionis causa consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis et ipsos comprehensos esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 550:2)
rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana praetermissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 556:2)
fama dein de rebus in Asia gestis temere vulgata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi litteraeque imperatoris Romam adlatae,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 587:2)
Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 290:1)
Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat ut Achaeis ex foedere ac legibus suis quae decressent agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 390:1)
qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram si id fecisset pollicentes et illos nihil indicta causa passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION