라틴어 문장 검색

Lentulos et Metellos et Lucullos et Curiones et ceteram procerum manum multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quemquam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua eloquentia consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 3:3)
lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:5)
super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:1)
Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus ut sidera hebetet;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:1)
scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:2)
quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars pariter inlacessita transierit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 3:1)
ponendisque insuper castellis spatium fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:3)
nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:3)
quo modo silvas saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et metuentium.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 2:1)
nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 6:3)
vel si cadere necesse sit, occurrendum discrimini:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장6)
repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장9)
his copiis rector additus Annius Gallus, cum Vestricio Spurinna ad occupandas Padi ripas praemissus, quoniam prima consiliorum frustra ceciderant, transgresso iam Alpis Caecina, quem sisti intra Gallias posse speraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장8)
non discessere ab armis in Pharsalia ac Philippis civium legiones, nedum Othonis ac Vitellii exercitus sponte posituri bellum fuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장8)
rata fuere eorum qui acie Othoniana ceciderant, testamenta aut lex intestatis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION