라틴어 문장 검색

Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 2:3)
sed magis aligera est magis et medicata sagitta, quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, eludens excussa oculos calamique volantis praepete transcursu cordis penetralia Agens, nec segnis natura animae est aut tarda cavendi vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum, factorem modo casta suum veneretur et ipsi militet ac victum proculcet sobria mundum, nil de pestiferis opibus aut falsificatis terrarum spoliis stulto oblectamine libans, ne sub fasce iacens alieno et dedita regno non queat argutas hostis vitare sagittas, sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra ex nostris concreta animis genus et caput et vim, quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1136)

SEARCH

MENU NAVIGATION