라틴어 문장 검색

et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:2)
ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 159:2)
atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium convenire nemo dubitaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 184:2)
irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 195:2)
Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio, an, conveniatne res talis bono viro?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 214:3)
ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 228:4)
vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque periculis desit, intrare portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit, siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 234:2)
nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 247:3)
nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:1)
quare notum sit nobis ante omnia, quid conciliando, docendo, movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 7:1)
itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 12:1)
cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 16:1)
nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:2)
sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 35:2)
cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION