라틴어 문장 검색

Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacunque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:31)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:6)
Alioquin perverse agentes in nobis potius quam in ipso nostrae dilectionis finem constitueremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:10)
Neque enim comedere, nec dormire, nec uxorem ducere, nec omnino aliud facere nisi propter ipsum debemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:16)
Alioquin bestialiter viveremus, nostris tantum voluptatibus dediti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:17)
Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:22)
Deus enim illis revelavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:34)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 18-21).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:35)
Si enim, inquit, ratione tantum potuerunt scire ut possent existimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et Creatorem non facilius invenerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:39)
Nihil fit cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat, quae enim quantum ad nos fortuita dicuntur atque inopinate provenientia, certis in Deo rationis legibus fixa sunt, atque optimo quoque fiunt consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:11)
Neque enim bonum esse poterit quod superfluum sit. Superfluus autem alius vel creator esset vel rector, si unus ad omnia aeque sufficiat ut plures.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:17)
Quae enim sollicitudo bonorum nobis operum inesset, si quem nunc amore vel timore veneremur, Deum penitus ignoremus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:17)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
Alioquin e converso impotentiam diceremus potentiam, et potentiam impotentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:7)
Inde enim hominem potentem comparatione aliorum hominum diceremus, sed non ita leonem vel elephantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION