라틴어 문장 검색

flexos ad modestiam si videat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장3)
pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장1)
hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis e provinciis audienti feram?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장12)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장1)
Tiberium vigentem annis sedere in senatu, verba patrum cavillantem?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장4)
simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari vel infringi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장8)
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장1)
litteraeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Graccho compositae credebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장8)
adductus tamen in spem clementiae Romanae pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장6)
egregium patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam avexerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장4)
nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장2)
quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium is honor verteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION