라틴어 문장 검색

deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 236:1)
Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae Equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 23:2)
principum diversa cerneres studia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 313:2)
contrahit enim non officii modo cura sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 519:1)
non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris volgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 692:2)
meo me aequomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 422)
nimis lepide fecit verba ad parsimoniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 512)
principio ephebis aetate exii atque animus studio amotus puerilist meus, amare valide coepi hinc meretricem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 121)
disco, hastis, pila, cursu, armis, equo victitabam volup, parsimonia et duritia discipulinae aliis eram, optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 242)
dies noctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3127)
[huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, huius cor, huius studium, huius savium, mastigia] omnia illa, quae dicebas tua, esse ea memorares mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2341)
Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 330)
Vtinam veteres homines, veteres parsimoniae potius maiore honore hic essent quam mores mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 328)
Non enim ille meretriculis munerandis rem coegit, verum parsimonia duritiaque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 2100)
cum autem concilium caelestium in sedibus inmortalitatis eum dedicavisset et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens in te contulit favorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말3)

SEARCH

MENU NAVIGATION