라틴어 문장 검색

quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellumintegris opibus novi non latius usumquam nunc accisis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장66)
siquis nam laudat Arellisollicitas ignarus opes, sic incipit:
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장52)
Anus interim quaedam, quae ecclesiae sustentabatur opibus, debitum caelo spiritum reddidit, et quasi de industria ordine currente rerum vicarium tumulo corpus operitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:1)
"Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adponentur nobis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:13)
"Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:3)
Nam cum derelicta militia castrasti te propter regnum caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es vitam?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:22)
Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:3)
Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
"Quaere primum regnum Dei et haec omnia adponuntur tibi."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:40)
"Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:86)
"Quorum tibi exempla proponens, non dicam aurum et argentum et ceteras opes, sed ipsam terram caelumque despicies et Christo copulata cantabis:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:116)
"Regnum caelorum vim patitur et violenti diripiunt illud."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:10)
Nisi vim feceris, caelorum regna non capies.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:11)
nobis adhaerere Deo bonum est, ponere in domino spem nostram, ut, cum paupertatem istam caelorum regna mutaverint, erumpamus in vocem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:10)
Infamiam falsi criminis inportarunt, sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna caelorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION