라틴어 문장 검색

volgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena ponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 70:3)
diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 85:1)
dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 107:1)
legatis eorum comiter ab senatu responsum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 193:2)
censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 196:1)
itaque Valerium consulem, Volscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 198:1)
dictus in castris - eo enim ad consules missum senatus consultum est - C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 217:2)
cuius lentae velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 222:1)
stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 241:1)
moram triumpho volnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 248:1)
inter duo simul bella externa defectione etiam sociorum senatus anxius, cum cerneret metu tenendos quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii vires consules dilectu habendo iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 256:1)
ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 272:2)
ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 273:1)
exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:1)
et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 281:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION