라틴어 문장 검색

equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:1)
ita bello gesto, praemiis poenaque pro cuiusque merito persolutis, T. Manlius Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 167:1)
ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret, bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam flagitator Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 174:1)
praesidiis inde dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum decessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:1)
naves Antiatium partim in navalia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 215:1)
praeda capta ingens est, praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 236:3)
neque de veneficiis ante eam diem Romae quaesitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 265:1)
cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani Romam venerunt, orantes ut in fidem reciperentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 269:2)
eodem anno Privernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus, Vitruvius Vaccus, vir non domi solum sed etiam Romae clarus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 272:1)
conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis in officio Fundanos esse ad Privernum flexit iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 281:1)
ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam missos, eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi velle Fundanum populum censuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 282:1)
Privernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam revocatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 284:1)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)
eodem anno lectisternium Romae, quintum post conditam urbem, iisdem quibus ante placandis habitum est deis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 357:1)
namque Papirius dictator a pullario monitus, cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit ut sese loco teneret, neu absente se cum hoste manum consereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 417:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION