라틴어 문장 검색

sunt dira, sed in alto mala;
(세네카, 오이디푸스 5:3)
Altum taurus attollens caput primos ad ortus positus expavit diem trepidusque vultum obliquat et radios fugit.
(세네카, 오이디푸스 5:9)
Vtrum citatus vulnere angusto micat an lentus altas irrigat plagas cruor?
(세네카, 오이디푸스 5:13)
Nec alta caeli quae levi pinna secant nec fibra vivis rapta pectoribus potest ciere nomen;
(세네카, 오이디푸스 6:6)
garruli gramen secuere rivi, conbibit dulces humus alta sucos niveique lactis candidos fontes et mixta odoro Lesbia cum thymo.
(세네카, 오이디푸스 6:49)
Lucida dum current annosi sidera mundi, Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, dum matutinos praedicet Lucifer ortus altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos, candida formonsi venerabimur ora Lyaei.
(세네카, 오이디푸스 6:53)
cupressus altis exerens silvis caput virente semper alligat trunco nemus, curvosque tendit quercus et putres situ annosa ramos:
(세네카, 오이디푸스 7:18)
vultus furore torvus atque oculi truces, gemitus et altum murmur, et gelidus fluit sudor per artus, spumat et volvit minas ac mersus alte magnus exundat dolor.
(세네카, 오이디푸스 12:2)
quicquid patimur mortale genus, quicquid facimus venit ex alto, servatque suae decreta colus.
(세네카, 오이디푸스 13:4)
hac, Aegalei qua nemus alta texitur alno, qua prata iacent quae rorifera mulcens aura Zephyrus vernas evocat herbas, ubi per graciles levis Ilisos labitur agros piger et steriles amne maligno radit harenas;
(세네카, 파이드라 1:4)
me quies nocturna, non altus sopor solvere curis:
(세네카, 파이드라 2:5)
quid deceat alto praeditam solio vides:
(세네카, 파이드라 3:11)
Hunc in nivosi collis haerentem iugis, et aspera agili saxa calcantem pede sequi per alta nemora, per montes placet.
(세네카, 파이드라 3:25)
Vidit Persis ditique ferox Lydia regno deiecta feri terga leonis umerisque, quibus sederat alti regia caeli, tenuem Tyrio stamine pallam.
(세네카, 파이드라 4:28)
sacer est ignis (credite laesis) nimiumque potens, qua terra salo cingitur alto quaque per ipsum candida mundum sidera currunt:
(세네카, 파이드라 4:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION