라틴어 문장 검색

adhuc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 238:1)
doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 240:1)
idem sentit et finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi quod artem ad exitum alligat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 244:3)
nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 246:3)
his approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλοσ dicitur, ad quod omnis ars tendit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 247:3)
quare, etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:2)
quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant, eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 265:2)
transeamus igitur ad eam quaestionem, quae sequitur, an rhetorice ars sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 269:2)
quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 270:1)
quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 273:1)
quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:1)
illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit, a natura initia duxisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:1)
nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa cogebat, mitigavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:3)
fabrica sit ars;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 278:1)
casas enim primi illi sine arte fecerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 278:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION