라틴어 문장 검색

Oportet autem neque recentiores viros in iis fraudare, quae vel reppererunt vel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장2)
Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate paucis verbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si vehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장3)
Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola vindicarint, prout cuique cesserat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장20)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장2)
Ita illo quoque auctore in die pari et gravior febris esse potest et certa futuri nota.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장63)
Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장66)
Hoc nomen apud medicos reperio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장64)
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장60)
Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장72)
Veteres auctores illud ἈΠΟΠΛΗΞΊΑΝ hoc ΠΑΡΆΛΥΣΙΝ nominarunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장3)
sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장2)
nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΌΝ appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장12)
Primum Graeci ὈΠΙΣΘΌΤΟΝΟΝ, insequentem ἘΜΠΡΟΣΘΌΤΟΝΟΝ, ultimum ΤΈΤΑΝΟΝ appellant, quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장3)
apud Graecos nomen, prout species est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION