라틴어 문장 검색

quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 226)
insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 66)
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, nec me dimittes incastigatum, ubi plura cogere quam satis est ac non cessare videbor, imperat aut servit collecta pecunia cuique, tortum digna sequi potius quam ducere funem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1021)
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi, vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1514)
nam tuta et parvola laudo, cum res deficiunt, satis inter vilia fortis :
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1521)
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, quo tandem pacto deceat maioribus uti, disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si caecus iter monstrare velit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 171)
nam spirat tragicum satis et feliciter audet, sed turpem putat inscite metuitque lituram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 160)
sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis aedituos habeat belli spectata domique Virtus, indigno non committenda poetae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 188)
sed quod non desit habentem quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, ni melius dormire putem quam scribere versus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 227)
satis superque me benignitas tua ditavit, haud paravero quod aut avarus ut Chremes terra premam, discinctus aut perdam nepos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 19)
"dedi satis superque poenarum tibi, amata nautis multum et institoribus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 177)
at bona pars hominum decepta cupidine falso 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis':
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:1)
at hic si, qua res, qua ratio suaderet quaque modeste munifico esse licet, vellet bonus atque benignus esse, daret quantum satis esset nec sibi damno dedecorique foret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.28)
neque enim concludere versum dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:2)
ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION