라틴어 문장 검색

sed facilis fidei via provocat omnipotentem credere qui bona non tantum praesentia donat, sed ventura etiam longisque intermina saeclis promittit, ne totus eam resolutus inane in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 235)
"luet ille perennc supplicium quod subiectos male rexerit artus, nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis naturam;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 262)
sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti natae ad procinctus victoria frangere inertes molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2182)
Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi vatis, silvicolae calamos arcumque puellae dedere servitio calcataque sacra domare difficilis operis fuit inmensique laboris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2187)
fons liquitur, amnis inundat, velivolum ratibus mare finditur, influit imber, aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer, et res naturae fit publica promptaque cunctis, dum servant elementa suum famulantia cursum, sic probus atque reus capitalis criminis isdem sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2283)
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat hisce viis quas vos teritis, qui numina multa et portenta deum summum numerosa putatis, simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse sublimem dextro celsa ad fastigia clivo, prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis praedita divitiis et abundans luce perenni, et quae praeteritos possit pensare labores, multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra centifidum confundit iter;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2311)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)
ultimus exitium subverso praeside mundus sortitur mundique omnis labefacta supellex, non aliter quam cum incautum spoliare viantem forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, quo pereunte trahat captivos victor amictus iam non obstanti locuples de corpore praedo, sic homini subiecta domus, ditissimus orbis scilicet in facilem domino peccante ruinam lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 164)
mox faciles ad vincla rapi iuga dura volentes addictis subeunt cervicibus, et nebulonum spirituum iussis servire ferocibus optant.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1113)
facile est frenare rebelles affectus carnis nimiosque retundere pulsus materiae fragilis et viscera victa domare.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1131)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
"invitone aliquis potis est peccare Tonante, cui facile est in corde hominis conponere sensus quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1176)
ac primum facili referuntur ad astra volatu, unde fluens anima structum vegetaverat Adam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1220)
"solvere rem fragilem facile est:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.24)
"' talia ludebant pueri per membra magistri, nec longa fessum poena solvebat virum, tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolvi pectoris ligamina, difficilesque moras animae ac retinacula vitae relaxat, artas et latebras expedit, sanguis ab interno venarum fonte patentes vias secutus deserit praecordia, totque foraminibus penetrati corporis exit . fibrarum anhelans ille vitalis calor, haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria, suggere si quod habes iustum vel amabile votum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.35)

SEARCH

MENU NAVIGATION