라틴어 문장 검색

Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:2)
Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:6)
Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:3)
unde iustitia, fides, aequitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:7)
neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam ratio quaerenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:3)
multo iam id in regnis minus, quorum, ut ait Ennius, 'nulla [regni] sancta societas nec fides est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:5)
Adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere profiteantur plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno et eandem tamen aequitatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:1)
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:2)
Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:1)
Qui cum x tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:3)
Ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu August.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:5)
Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:3)
Si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:7)
C.D. 22.6 nullum bellum suscipi a civitate optima nisi aut pro fide aut pro salute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 45:2)
Fides enim nomen ipsum mihi videtur habere, cum fit, quod dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION