라틴어 문장 검색

docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 35:1)
Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 72:3)
Apud paucos post rem manet gratia ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:3)
proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam.
(세네카, 행복론, Liber II 3:4)
Huius facienda est gratia amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus ;
(세네카, 행복론, Liber II 7:2)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)
huic eius animo numquam parem gratiam referam."
(세네카, 행복론, Liber II 12:5)
sic unum munus per multorum manus teritur, ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est.
(세네카, 행복론, Liber II 15:3)
nemo in eo, quod daturus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat.
(세네카, 행복론, Liber II 16:3)
tu non intellegis tantum te gratiae demere, quantum morae adicis ?
(세네카, 행복론, Liber II 19:3)
Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima venturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit.
(세네카, 행복론, Liber II 20:1)
Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est !
(세네카, 행복론, Liber II 24:1)
deinde absoluto et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem.
(세네카, 행복론, Liber II 48:2)
nam ut qui, quod dedit, imputat, gratiam destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum commendat, non expro- brat.
(세네카, 행복론, Liber II 62:3)
Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit ;
(세네카, 행복론, Liber II 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION