라틴어 문장 검색

Nocturnis consiliis armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 42장3)
post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubiuis tutius quam in meo regno essem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장22)
Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum auidis, Hipponem Hadrumetum Leptim aliasque urbis in ora maritima condidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장1)
Neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장7)
Numidae paucis diebus iussa efficiunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장1)
Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in prouinciam venit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장15)
Sed Iugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장3)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
Ille brevi mandata efficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장10)
Ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occultus veniat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장5)
Denique sexto die, cum ad flumen ventum est, maxima vis utrium effecta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장3)
Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장4)
Illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:5)
Seneca Lucilio suo salutem Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 161)
Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION