라틴어 문장 검색

sed nominis huius causa, quod horrendum stridere nocte solent, sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt naeniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권95)
"noctis aves, extis puerilibus"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권112)
in multo nox est pervigilata mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권202)
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis annuit, et mediae tempora noctis erant, iam ducibus somnum dederat labor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권243)
"h umida cum pulso nox erit orta die."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권307)
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi discrepat et dubium me quoque mentis habet, dum dea furtivos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권377)
"nox erat, et vinis oculique animique natabant, cum praecomposito nuntius ore venit, atque ita quid cessas convivia solvere?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권433)
continua Delphin nocte videndus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권469)
Iam tua, Laomedon, oritur nurus ortaque noctem pellit, et e pratis uda pruina fugit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권475)
Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, Sic vitae series tota sit atra tuae .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 3:10)
Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas , Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:4)
Me vigilans cernes , tacitis ego noctis in umbris Excutiam somnos visus adesse tuos . Denique quidquid ages , ante os oculosque volabo Et querar , et nulla sede quietus eris . Verbera torta dabunt sonitum nexaeque colubrae, Conscia fumabunt semper ad ora faces . His vivus furiis agitabere , mortuus isdem , Et brevior poena vita futura tua est . Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum* Indeploratum proiciere caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:1)
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Oresti, Tu quoque de morsu virus habente cadas . Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:9)
Qualis equos pacto , quos fortis agebat Achilles , Acta Phrygi timido , nox tibi talis eat . Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas, Quam comites Rhesi tum necis , ante viae ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 29:2)
Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION