라틴어 문장 검색

Ut animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia multum - ne tibi placeas - sed quia tantum quantum ego sapis;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 21 1:1)
Rogo cures, quanti aequum est emat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:1)
Haec tibi exposui, quo magis scires, quantum esset ille mihi ego tibi debiturus, si praediolum istud, quod commendatur his dotibus, tam salubriter emerit ut paenitentiae locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:2)
Tu tamen haec ipsa quantum ratio exegerit reseca.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 4:1)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 4:1)
Ipse citerioris Hispaniae - scis quod iudicium provinciae illius, quanta sit gravitas - flamen proxime fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 4:3)
nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia tua;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:3)
Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet summovetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:2)
sedeo inter iuvenes ut solebam, atque etiam experior quantum apud illos auctoritatis ex studiis habeam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 1:3)
Quod superest, cum omnes qui profitentur audiero, quid de quoque sentiam scribam, efficiamque quantum tamen epistula consequi potero, ut ipse omnes audisse videaris.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 3:1)
quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:2)
quantum ibi antiquitatis!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:2)
Cum patrem tuum gravissimum et sanctissimum virum suspexerim magis an amaverim dubitem, teque et in memoriam eius et in honorem tuum unice diligam, cupiam necesse est atque etiam quantum in me fuerit enitar, ut filius tuus avo similis exsistat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:1)
Quantum eloquentia valeat, pluribus credere potes, nam dicendi facultas aperta et exposita statim cernitur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION