라틴어 문장 검색

dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id voluntatis, temptarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 207:1)
Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:1)
plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in res bellicas potens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 241:1)
id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominavi castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 252:1)
anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 456:1)
caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 518:1)
et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 549:2)
interea Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 552:1)
ab ultimis deinde subsidiis cietur miles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 555:1)
dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 593:1)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
Samnitium copiae, veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 633:2)
alii haud dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 646:2)
quibus legendi quid mallent copia non fuerit pro poena necessariam civitatem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 664:1)
Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION