라틴어 문장 검색

mittendosque ad regem legatos censuerunt qui nuntiarent quid socii quererentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 272:2)
belli apparatum non differendum censuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 277:1)
ea omnia quae senatus censuit impigre facta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 282:3)
exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica visum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 286:1)
his praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset quo senatus censuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 291:1)
ita ut censuerant, in Capitolio vovit consul, ludos fieri donaque dari quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 294:1)
Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis et eventum expectare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 302:1)
nam neque Romanos posse aequum censere, adversus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 302:2)
Gentius rex Illyriorum fecerat potius cur suspectus esset Romanis quam satis statuerat, utram foveret partem impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 310:1)
praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:2)
C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset sors obvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 333:2)
quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non quid velit in consulatu, potius quam quid in praetura iuraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 336:2)
P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli qui non maior annis quinquaginta esset vacationem militiae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 347:1)
is exercitus uti paratus esset quo senatus censuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 371:2)
Rex cum omni comitatu transire aequum censebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 411:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION