라틴어 문장 검색

fingamus igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est):
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 53:1)
Nam quum sola probitas faciat hominem dignum nobilitari, et sola nobilitas nobili reperiatur digna amore, merito sola probitas nobilis amoris est digna corona.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:3)
Quamvis enim trium aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit susceptione gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa que excellentissimo sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus pertractanda.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:2)
Debet ergo mulier diligenti animo investigare an sit dignus amari qui petit amari, et si ipsum dignum omnino invenerit, nullatenus eum suo debet amore frustrare, nisi forte sit alterius amore ligata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:47)
Si propter suos mores et probitatem aliquis plebeius dignus a principe nobilitari inveniatur, cur nobili non dignus sit amore non video.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:2)
hoc est enim 'digna atque indigna relatu vociferans', ut 'digna' sint quae de suorum virtute dixit, 'indigna' quae impia et in deos ausus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6146)
etiam contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 6:10)
Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.21)
Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, animos coerce, dignam ob hoc vita reor quod esse temet autumas dignam nece.
(세네카, 파이드라 4:1)
diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:6)
me petat ferro parens, me gnatus, in me coniuges arment manus fratresque, et aeger populus ereptos rogis iaculetur ignes, saeculi crimen vagor, odium deorum, iuris exitium sacri, qua luce primum spiritus hausi rudes iam morte dignus, redde nunc animos acres, nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.
(세네카, 오이디푸스 11:40)
Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:1)
Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne epistula quidem videbuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 20:2)
Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, utique si et provocavit.
(세네카, De Providentia, book 1 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION