라틴어 문장 검색

in qua provincia prius aliquanto quam successor veniret, L. Aemilius Paulus, qui postea regem Persea magna gloria vicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 684:1)
uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius victoriae praefloratam ad Thermopylas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 702:3)
magis vereor ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 215:1)
hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 220:1)
dicebantur enim ab eo eodem animo ingenioque quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo non in gloriam referebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 642:1)
ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum - recipit enim fratrem consortem huius gloriae L. Scipio - ultra iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 672:2)
Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius neque periculosius Romani gessere, unus praecipuam gloriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 681:1)
cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 739:1)
cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 752:4)
ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 489:1)
Romanos obicis mihi, et ea quae gloriae esse debent in crimen vertis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 183:2)
neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:1)
ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 482:2)
Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 640:1)
egregiam gloriam legionis fore si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION